Latine loquere!
Reflexions en llatí, sobre l'humà i el diví.

Multum mi deest

Per lytta vesicatoria - July 11th, 2006, 16:56, Categoria: Latine loquere!


Per festa pedreguerensia, municipium visitavit Kikus Venenus, qui nos delectavit postridie Nonas Iulias cum suo rhytmo, popi et flamenci fusione. Nunc, cum sua venia, ego vobis relinquo versionem latinam de "Echo de menos".

MULTUM MI DEEST

Multum mi deest
lectus perturbatus,
hic succus aureae pomae
et comentarius apertus.

In speculo
iam non invenio tuum aspectum,
non sunt basia in solio,
nec pili, nec nihil.

Inter nos duos
murus metacrylateus non
nos sinit odorari
nec contrectare nos.

Atque per noctes
omne est status mutatio,
invenio aranea
inter sarturas.

...TAMQUAM TU MIHI MULTUM DEES, TAMQUAM...
ANTE MI PAULUM DEERAS...
SI TU NE SENTIAS HOC QUOD EUM VALET,
IS MUNDUS EST STUPIDITAS,
TE PERMITTENTE SE EFFUGERE
QUOD TU PLUS AMABAS.

Multum mi desunt
tuae tostae panis plagulae,
audire per transitum
tuum felem, foedantem.

In mea camisia
duco tuum aroma captum,
tuorum labrorum rubrum
per iugulum.

Inter nos duos...


Littera hispane.

Canite cum hac musica:



powered by ODEO

Enllaç permanent ~ Comentaris (-3) ~ Comentar | Referències (0)

Libertas

Per lytta vesicatoria - May 13th, 2006, 13:05, Categoria: Latine loquere!

 "Libertas abstracta species, pulchra idea, quae ex marginum impolluta puritate sustineri possit, non est, sed certa res, cuius defensio compromissa, consilia et lacinia levandi, manus proprias maculandi, proque illa in praefinita historica opportunitate sudandi munus exigit. Ex quo, ad ultimum, individuus semper ultimum verbum habet, atque tam liber est qui amat, quam qui odit, tam liber qui in suarum persuasionum fide manet, quam qui, has prodens, vilitatem committit".

[Almudena Grandes, scriptrix, ex Historia de la libertad, ab Francisco Ayala]

Enllaç permanent ~ Comentar | Referències (0)

Tenere me ama

Per lytta vesicatoria - April 19th, 2006, 11:14, Categoria: Latine loquere!

Tenere me, suaviter

 ama intime.

Me beasti dulciter,

et nunc amo te.

Tenere me adama,

vero somnio.

Amo te, o lux mea,

fiat unio.

Tenere me longius

corde fer tuo.

 Illic sum haud impius,

numquam abeo (tenere me adama...).

Tenere me ama, dic

meam esse te.

Tuus sum per saeculum,

in perpetuum (tenere me adama...).

(Elvis Presley. Latina versio: Jukka "Doctor" Ammondt)

Canete cum hac musica.

Littera Latine et Angle.

Archetypus cantus.

Enllaç permanent ~ Comentaris (4) ~ Comentar | Referències (0)

Hodierna adagia

Per lytta vesicatoria - March 7th, 2006, 22:35, Categoria: Latine loquere!

  "Res, quae homines imprudentes magis accendunt, sunt haec quae non exsistunt, sicut Deus, natio omniaque ista (...) Hominum multitudo est quae non dat veniam rerum quae nullum pondus habent."

[Jesús Mosterín, philosophus]

Enllaç permanent ~ Comentar | Referències (0)

Argutiae

Per lytta vesicatoria - February 10th, 2006, 18:43, Categoria: Latine loquere!

-Cur Romanus homo in cruribus pilos non habebat?

-Quia ille erat de Pilato usque ad coleos...

Enllaç permanent ~ Comentar | Referències (0)

El Bloc



Calendari

<<   July 2017    
SMTWTFS
            1
2 3 4 5 6 7 8
9 10 11 12 13 14 15
16 17 18 19 20 21 22
23 24 25 26 27 28 29
30 31      

Sindicació

Notícies de l'antiguitat

Allotjat en
ZoomBlog

Creative Commons License
Aquesta obra està subjecta a una Llicència de Creative Commons.